Bővebb ismertető
EX PRAEFATIONE AUCTORIS AD EDITIONES PRIORES (1854 sqq).
AUDITORIBUS EDITOR.
Inter multa quae temporum iniquä conditio scholis catho-îicis intulit mala, id potissimum studiis theologicis nocet, quod a multis positiva, ut dicunt, credendi agendique documenta, publica Ecclesiae auctoritate sancita, vel ignorentur vel negligantur nimiumque proprio ingenio indulgeatur. Quo fit, ut sanctissimae fidissimaeque doctrinae ecclesiasticae loco ridicula et absurda hominum, qui semper discunt, nunquam vero ad scientiam veritatis perveniunt [2 Tim 3,7], commenta vendi-tentur. Nos autem, dilectissimi auditores, id pro certo habeamus, Ecclesiae praescripta firmissimum illud esse fundamentum, cui omnis de divinis rebus speculatio nostra superstruenda, regiam illam viam, in qua nobis iugiter proficiendum, a qua tamen nunquam, neque ad dexteram neque ad sinistram, recedendum est, nisi velimus a christiana fide ad paganam opinandi licentiam deficere, et damnatum illud a Sancta Sede principium statuere : «rationem principen! normám ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veri-tatum oognitionem» Hinc est, quod vobis symbola de-finitionesque Conciliorum atque Pontificum brevi compendio collectas ofíeramus, ut fines a Patribus statutos facilius noscatis, certa mente confidentes, vos eo magis in intellectu veritatis, quantum scilicet huius vitae conditio sinit, profecturos, quo maiore fidei pietate a magistra Ecclesia discere studueritis.
Non negamus, in seligendis documentis quandoque ambiguos nos haesisse, ne prolixi nimis essemus, neve quaedani negligeremus, c[uae vel ad integrum, quantum fieri poterat, doctrinae ecclesiasticae conspectum exhibendum, vel ut temporum necessitatibus consuleretur, conferre videbantur. Quo factum est, ut quaedam etiam admitterentur, quae de-finitivae auctoritatis non sunt (v. g. Concilium Carisiaccnse et Valentinum), nulla tamen, c^uae cordatus quisque et
' GREGORII XVI Breve adversus Georgium Hermes [v. n. ICI8].
PRAEFATIO AD EDITIONEM 24—25.
Editioni huic, quam iubilarem dixeris, praeter novissima (n. 2279 sqq) etiam antiquiora quaedam documenta, theologiam tum dogmaticam tum moralem spectantia (in appendice n. 5000sqq) addita sunt, ut v. g. «Formula unionis» inter S. Cyril-lum Alex, et Antiochenos (a. 433) a Sixto III approbata, Ur-bani IV textus de obiecto et vi actionis liturgicae commemora-tivae, decisio S. Officii sub Alexandro VII de gravitate materiae in re venerea. Praeterea nonnullae notae ad calcem mutatae, textus quidam melioribus editionibus adaptati, aliqua menda expuncta sunt.
O. A.M.D.G.
Seduni, die 31. lulii 1942.
Johannes Bapt. Ilmberg
Frof. in I'ontif. Fac. Tlieol. Canisiana.
iw^r* i '' .V I