Bővebb ismertető
EX PRAEPATIONE AD PRIMAM EDITIONEM.. . . Quod spectat propositum operis mei, id potissimum egi, ut eas veritates psychologicas, quarutn cognitio perfecta ad errores aetatis nostrae gravissimos evitandos et refel-lendos praeprimis necessaria est, dictione facili exponerem, argumentis evidentibus demonstrarem, ab impugnationibus diligenter defenderera (cf. theses I. XII. XIII. XXX. XXXVI-XXXVIII. XL-XLVI).Deinde dogmata complura psycliologis S. Thomam se-quentibus communia arctius inter se coaptare et ad captum aequalium nostrorura distinctius evolvere studui, quam in iis, qui in promptu sunt, libris usui scholarum destinatis factum est. Quo studio imprimis ductus sum, cum ea ex-ararem, quae scripsi de ordine et origine idearum intellectualium, de habitudine iudicii practici ad electionem libe-ram, de habitudine animae ad suas potentias, de habitudine animae ad corpus.Stonyhurst in Anglia, die 7 Aug. 1894.Bernardus Boedder S. J.PRAEFATIO AD EDITIONEM ALTERAM.Ea, quae primam huius operis editionem praeparans attingere studui, hac altera perfectius exsequi conatus sum. Cuius conatus haec potissimum invenies signa.vrPraefatio ad editionem alteram.Theses complures vel magnam partem vel omnino denuo elaboratae sunt (cf. thes. II. III. IV. IX. XY. XIX). Doctrina de primarum idearum intellectualium origine in meliorem ordinem redacta et perfectius expósita est (cf. p. 124164). Quocum cohaeret, quod speciei intellegibilis impressae ad actum intellegendi habitudo, de qua in editione prima agitur thes. XXI, in hac altera tractetur thes. XIX; quare thes. XX et XXI correspondent thesibus XIX et XX editionis primae. Ceterum neque ordo neque numerus theseon mutatus est. Variis autem locis insertae sunt explicationes et difficultates quae dicuntur (cf. v. g. n. 17 sqq., n. 27, n. 49 sq., n. 213 sqq., n. 223 sqq., n. 241, n. 422, n. 447 sqq., n. 454 sqq.). Neque iam desunt praecipua eorum, quae a psychologis empiricis et psycho-physicis amplissime exponi soient; quamquam haec pro fine huic operi proposito breviter tantum declarata sunt (cf. n. 53 sqq., n. 128 sqq., n. 435 sqq., n. 546 sqq., n. 570 sqq.).Stonyhurst in Anglia, die 27 Septembris 1899.Bernardus Boedder S. J.Introdiictio.1.L Quid sit psychologia. Psychologia vi nominis (^u^v^ Xófo?) est ratiocinatio vel disputatio de anima. Secundum vero usum loquendi psychologia est philosophia de anima. Itaque cum philosophia sit scientia rerum per causas ultimas naturali lumine comparata" {Frick, Lógica, Prolegomena p. 1), psychologia est scientia animae per causas eius ultimas naturali lumine comparata.Qua significatione psychologiae supposita nomen eius, prout per metonymiam ad expositionem philosophicae de anima scientiae significandam extenditur, apud alios latius apud alios strictius accipitur.2.Etenim anima intellegitur primum principium internum vitae substantiae viventis corporeae cuiuslibet. Ad quod at-tendentes nonnulli psychologiae tribuunt philosophicam de omni anima doctrinam.Quae psychologiae notio etymologiae nominis eius optime quidem respondet, sed hoc habet incommodum, quod ea supposita in psychologia tractandum est de rebus, quae ordinem corporeum nullatenus excedunt et consequenter ad philo-sophiam de corpore naturali pertinent. Reverá enim animae beluinae et animae vegetales non sunt nisi formae corporales, i. e. principia activa materiae quam informant quodammodo totaliter immersa, ita ut absque ea neque agere neque esse possint. (Cf. S. Thorn., S. th. 1, q. 75, a. 3; Contra gent. lib. 2, cap. 82; Quaest. disp. pot. q. 3, a. 11 c., ad 7 et ad 11.)Yerum quidem est etiam animam humanam rationalem esse vere et proprie corporis humani formam. Sed ut decursu nostri de ea tractatus apparebit, ipsa est incomparabiliterBoedder, Psychologia rationalis. Ed. 2.1