Bővebb ismertető
Introductio.
1. I. Definitio theologiae naturalis. Theologia naturalis, quae a recentioribus etiam theodicea vocatur, intelligitur scientia de Deo lumine rationis naturali genita.
Explicatur definitio. Cum theologiam naturalem scientiam esse dicimus, nomine scientiae significamus systema veritatum, quae ex principiis certo cognitis via ac ratione de aliquo obiecto demonstrantur. Scientia igitur de Deo ea significatione accepta opponitur: ¦ .
1. cognitionibus naturalibus Dei certis quidem, sed non stricto ordine logico inter se connexis; '
2. opinionibus de Deo plus minusve probabilibus;
B. cognitionibus Dei sola fide auctoritatis alienae in-nitentibus.
Quod alteram definitionis nostrae partem attinet, ea in-dicatur discrimen praecipuum inter theologiam naturalem et supernaturalem. Nam obiectum materiale primarium utrius-que scientiae idem est; obiecto vero formali una ab altera longe distat. Theologia enim supernatural! id de Deo deque eius ad res creatas habitudine verum demonstratur, quod ex verbo Dei revelato demonstrabile est {Kleiitgen, Inst, theol.
1, n. 8).
2. II. Praestantia, utilitas, necessitas theologiae naturalis.
Theologia naturalis, cum ipsam Maiestatem Dei obiectum suum habeat, dignitate longe praecelHt ceteris scientiis, quae in principiis solo naturali rationis lumine cognoscibilibus fun-dantur. Nulla harum est, quae non accessu theologiae naturalis nova quadam luce splendere incipiat, cum Deus, qui est obiectum huius nostrae scientiae, causa sit prima ct suprema omnium obiectorum, quae ceteris disciplinis tractan
Boedder, Theologia naturalis. 1